Web Page Sample #3
    
      Quam stultum est aetatem disponere ne crastini
      quidem dominum! o quanta dementia est spes
      longas inchoantium: emam, aedificabo, credam,
      exigam, honores geram, tum deinde lassam et
      plenam senectutem in otium referam.
    
    Omnia, mihi crede, etiam
      felicibus dubia sunt; nihil sibi quisquam de
      futuro debet promittere; id quoque quod
      tenetur per manus exit et ipsam quam premimus
      horam casus incidit. Volvitur tempus rata
      quidem lege, sed per obscurum: quid autem ad
      me an naturae certum sit quod mihi incertumest?
    
    
      - Stat quidem terminusnobis ubi illum
        inexorabilis fatorum necessitas fixit, sed
        nemo scit nostrumquam prope versetur a
        termino; sic itaque formemus animum tamquam
        ad extremaventum sit.
      
 
      - Nihil differamus; cotidie cum vita paria
        faciamus.
      
 
      - Maximum vitae vitium est quod inperfecta
        semper est, quod [in] aliquid ex illa
        differtur.
      
 
      Qui cotidie vitae suae summam manum
        inposuit non indiget tempore;ex hac autem
        indigentia timor nascitur et cupiditas futuri
        exedens animum. Nihil est miserius dubitatione
        venientium quorsus evadant; quantum sit illud
        quod restat aut quale sollicita mens
        inexplicabili formidine agitatur.